- HYLAS
- I.HYLASPyladis Pantomimi illius celebris, qui iuxta Bathyllum sub Aug. floruit, discip. cum canticum quoddam saltaret, cuius clausula erat, τὸν μέγαν Α᾿γαμέμνονα, sublimem ingentemque se faciebat, ut verba illa exprimeret, Non tulit hoc Pylades, atque ut errorem eius castigaret, exclamavit e cavea, Σὺ μακρὸν, οὐ μέγαν ποιεῖς, Tu longum, non magnum, facis. Quare a populo coactus idem canticum saltare, cum ad eum locum, quem reprehenderat, pervenisset, expressit Agamemnonem cogitantem; nihil enim magis convenit magno Duci, quam pro omnibus cogitare. Quae Ducis cogitantis imitatio multum πάθους, sed et multum morae, habuit. Salmas. ad Vopisc. in Carino.II.HYLASfil. Theodamantis, quem Hercules rapuit. Cum enim ex Calydonia, occiso Oenei pincernâ fugeret, venissetque cum Deianira et Hyllo fil. ad Dryopes, et esurienti puero, cum Lichas paedagogus abeslet, a Theodamante aliquid cibi postulasset, ille autem denegasset, arreptum unum ex bobus Theodamantis mactavit, atque coxit. Quamobrem Theodamas, convocatis popularibus, arma adversus Herculem movit: et quamvis in ea pugna pene oppressus suerit Hercules, tamen victoriam obtinuit, et occiso Theodamante Hylam fil. eius secum abduxit, quem postea unice dilexit, secumque cum reliquis Argonautis Colchos navigans duxit. Verum cum inter remigandum Hercules remum suum fregissert, una cum Hyla navi egreslus est, ut alium in Mysiae silvis quaereret; Invalescente autem aestu, cum siti premeretur, Hylam cum urna ad Ascanium fluv. misit, ur inde sibi quam afferret; Verum cum ripa altior esset, quam ut stans haurire posset, procumbens in pectus Hylas urnam emanibus amisit: quam cum subito recipere conaretur, pondere eius demersus est; Quae res poetis occasionem dedit fabulandi, Hylam a Nymphis fuisse raptum. Hercules autem cum Hylas nusquam compareret, casum eius tam aegre tulit, ut relictis Argonautis, Mysiam totam oberrans, Hylam quaereret. Hylas, secundum aliquos non ab Hercule amatus, sed eius fil. fuit: quod testatur Socrates ad Idotheum, additque non ab Hercule, qui pater erat, turpiter amatum, sed a Polyphemo. Et mira de eo est inter scriptores Graecos varietas: siquidem plures quidem Theodamantis filium fuisse volunt, inter quos sunt Apollonius et Mnaseas. Euphorion vero Euphemi, eius qui a Neptuno amatus est. Hellanicus Theomenetis. Strabo l. 12. p. 564.unum ex Argonautis Herculisque socium fuisse scribit, qui cum in Bithynia aquatum egressus esset, nec comparuisset, creditus est a Nymphis raptus; eique instituta sunt quaedam apud Prusienses, in quibus per montes vagi Hylan vocant, quasi in illum inquirendum egrediantur. Urbs etiam cognominis exstructa. Idem fere refert Solin. dicens, in Bithynia lacum esse nomine Hylam, in quem Hylan Herculis delitias cecidisse credunt, in cuius memoriam sollemni tripudiatione Populus lacum circumit, Hylan voce clamans. Hunc apollonius ab una tantum Nympha raptum tradit. Theocritus a tribus, quas his appellat nominibus Εὐνίκα καὶ Μᾶλις ἔαρθ᾿ ὀράωσα Νυχεῖα. Nicander ab omnibus Nymphis raptum scribit, similiter et Orpheus. Onasus primo τῶν Α᾿μαζονικῶν veriorem narrat Historiam, non raptum scilicet a Nymphis, sed in fonte submersum. Anticlides autem in Deliacis, non Hylam scribit aquatum egressum, sed Hylum ac postea non comparuisse. Fuêrunt autem multi Herculis amasii Hylas, Philoctetes, Diomus et Phryx, a quo urbs Libyae. Dionys. Perieg. v. 807. De Cio fluv. loquens,Τοῦ ποτ᾿ ἐπὶ προχοῇσιν Υ῞λαν ἡρπάξατο νύμφηΟ᾿τρηρὸν θεράποντα πελωρίου Η῾ρακλῆος.Iuv. Sat. 1. l. 1. v. 164.Aut multum quaesitus Hylas, urnamque Secutus.Stat. l. 1. Sylv. 5. v. 22. l. 3. Sylv. 4. v. 43. et Theb. l. v. v. 443. l. 8. v. 507.Quantum non clamatus Hylas.Propert. l. 1. Eleg. 20. Theocritus de Hyla,—— Τρὶς μὲν Υ῞λαν ἄυσε.Virg. Ecl. 6. v. 43. et 44.His adiungit, Hylam nautae quo fonte reliciumClamassent: ut littus Hyla Hylaomne sonaret.Val. Flacc. Argon.Rursus Hylan, et rursus Hylan per longa reclamantAvia, respondent silvae, et vaga certat imago.Sed Cui non dictus Hylas puer? Hylas etiam histrio, cuius meminit Macrob. l. 2. Sat. c. 7. et Plin. l. 5. c. 32. Ovid. de Art. Am. l. 2. v. 109. Nic. Lloyd. Vide et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.